Numeri 4
Numbers 4 Latin
1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, 3a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. 4Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum

5ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, 6et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. 7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt : 8extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. 9Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad cocinnandas lucernas necessaria sunt : 10et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes. 11Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. 12Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. 13Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, 14ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes. 15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis :

16super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt.

17Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 18Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum : 19sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. 20Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.

21Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 22Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas, 23a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis. 24Hoc est officium familiæ Gersonitarum, 25ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis, 26cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, 27jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari. 28Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

29Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, 30a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii. 31Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum, 32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt. 33Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis : eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

34Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, 35a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis : 36et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta. 37Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.

38Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, 39a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis : 40et inventi sunt duo millia sexcenti triginta. 41Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.

42Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, 43a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis : 44et inventi sunt tria millia ducenti. 45Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.

46Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum, 47a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda, 48fuerunt simul octo millia quingenti octoginta. 49Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Numbers 3
Top of Page
Top of Page