Ad Corinthios I 16
1 Corinthians 16 Latin
1De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. 2Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. 3Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. 4Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.

5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo. 6Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero. 7Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. 9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.

10Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego. 11Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.

12De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.

13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. 14Omnia vestra in caritate fiant.

15Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos : 16ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. 17Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt : 18refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

19Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor. 20Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

21Salutatio, mea manu Pauli. 22Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. 23Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. 24Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
1 Corinthians 15
Top of Page
Top of Page