Ad Hebraeos 9
Hebrews 9 Latin
1Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. 2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. 3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum : 4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, 5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.

6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes : 7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia : 8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum : 9quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, 10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis : 12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. 13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : 14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?

15Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. 16Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.

23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. 24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis : 25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno : 26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. 27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium : 28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Hebrews 8
Top of Page
Top of Page