Josue 21
Joshua 21 Latin
1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël : 2locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. 3Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. 4Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :

5et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.

6Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.

7Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.

8Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.

9De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates : quarum ista sunt nomina, 10filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est). 11Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. 12Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.

13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis : 14et Jether, et Esthemo, 15et Holon, et Dabir, 16et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. 17De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, 18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor. 19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim cum suburbanis suis.

20Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio. 21De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer 22et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 23De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 25Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ. 26Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.

27Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. 28Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, 29et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 30De tribu autem Aser, Masal et Abdon, 31et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 32De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. 33Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.

34Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha 35et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. 36De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. 37De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. 38De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. 39De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. 40Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.

41Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo 42cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.

43Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. 44Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunti in eorum ditionem redacti sunt. 45Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Joshua 20
Top of Page
Top of Page