Esther 10
Esther 10 Latin
1Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias : 2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : 3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit : et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Esther 9
Top of Page
Top of Page