Job 1
Job 1 Latin
1Vir erat in terra Hus, nomine Job ; et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. 2Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. 3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales. 4Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. 5Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos ; consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.

6Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam. 8Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ? 9Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ? 10Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra ? 11Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. 12Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet in manu tua sunt ; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.

13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, 14nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos ; 15et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio ; et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. 16Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit ; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 17Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. 18Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, 19repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt ; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua ; et tonso capite, corruens in terram, adoravit,

21et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.

22In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Esther 10
Top of Page
Top of Page