Acts 20 Latin 1Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
2Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam :
3ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
4Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.
5Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade :
6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. 7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. 8Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati. 9Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. 10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. 11Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. 12Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. 13Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. 14Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. 15Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. 16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. 17A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. 18Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, 19serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum : 20quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos, 21testificans Judæis, atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. 22Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans : 23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. 24Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. 25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. 26Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. 27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. 28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. 29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. 30Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. 31Propter quod vigilate memoria retinentes : quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. 32Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. 33Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut 34ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. 35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere. 36Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. 37Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, 38dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |