Ezekiel 36 Latin 1Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.
2Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :
3propterea vaticinare, et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
4propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
5Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :
6idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
7Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent.
8Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.
9Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.
10Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11Et replebo vos hominibus et jumentis : et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.
12Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te : et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis. 13Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam, 14propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus. 15Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus. 16Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 17Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me. 18Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. 19Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos. 20Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. 21Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt. 22Idcirco dices domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. 23Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. 24Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. 25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. 26Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. 27Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini. 28Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 29Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem. 30Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. 31Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra. 32Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël. 33Hæc dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, 34et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, 35dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt. 36Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim. 37Hæc dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum, 38ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum : et scient quia ego Dominus. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |