Genesis 34 Latin 1Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
2Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
4Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
5Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
6Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
7ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. 8Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem : 9et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, 10et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam. 11Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo : 12augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem. 13Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis : 14Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos. 15Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ; 16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. 17Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. 18Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, 19nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. 20Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum : 21Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. 22Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. 23Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. 24Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. 25Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis, 26Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. 27Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. 28Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, 29parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. 30Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. 31Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ? Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |