Psalm 33 Latin 1Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio. 2Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi. 3Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione. 4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. 5Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra. 6Verbo Domini cæli firmati sunt ; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. 7Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos. 8Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. 9Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt. 10Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. 11Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. 12Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi. 13De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum. 14De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram : 15qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum. 16Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. 17Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. 18Ecce oculi Domini super metuentes eum : et in eis qui sperant super misericordia ejus. 19Ut eruat a morte animas eorum : et alat eos in fame. 20Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. 21Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. 22Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |