Psalmi 52
Psalm 52 Latin
1In finem. Intellectus David, cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

2Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.

3Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

4Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

5Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

6Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :

7Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

8Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

9Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Psalm 51
Top of Page
Top of Page