Ecclesiastes 7
Ecclesiastes 7 Latin
1Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.

2Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

3Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

4Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.

5Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;

6quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.

7Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.

8Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.

9Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.

10Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

11Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.

12Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

13Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

14In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

15Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. 16Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. 17Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. 18Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit.

19Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ; 20non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. 21Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ; 22scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.

23Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me, 24multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ? 25Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium : 26et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa.

27Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, 28quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni. 29Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Ecclesiastes 6
Top of Page
Top of Page