1 Chronicles 18 Latin 1Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias ejus de manu Philisthiim,
2percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera. 3Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. 4Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. 5Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba : sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. 6Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis, ad quæ perrexerat. 7Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. 8Necnon de Thebath et Chun, urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea. 9Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, 10misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer : adversarius quippe erat Thou Adarezer. 11Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. 12Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia : 13et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David : salvavitque Dominus David in cunctis, ad quæ perrexerat. 14Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. 15Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis. 16Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes : et Susa, scriba. 17Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi, et Phelethi : porro filii David, primi ad manum regis. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |