Exodus 25
Exodus 25 Latin
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. 3Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs, 4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim : 6oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris : 7lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. 8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum : 9juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem. 11Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum : 12et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. 13Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. 14Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis : 15qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. 16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. 18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. 19Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. 20Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, 21in qua pones testimonium quod dabo tibi. 22Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. 24Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum, 25et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam. 26Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. 27Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. 29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. 32Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. 33Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : 34in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. 35Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. 36Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. 37Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. 38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. 39Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. 40Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Exodus 24
Top of Page
Top of Page