Job 38 Latin 1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : 2Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ? 3Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi. 4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam. 5Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ? 6super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus, 7cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ? 8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ; 9cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ? 10Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, 11et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. 12Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ? 13et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ? 14Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. 15Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. 16Numquid ingressus es profunda maris ? et in novissimis abyssi deambulasti ? 17Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ? 18Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia : 19in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit : 20ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. 21Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ? 22Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, 23quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ? 24Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ? 25Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, 26ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, 27ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ? 28Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ? 29De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ? 30In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur. 31Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ? 32Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ? 33Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ? 34Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ? 35Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ? 36Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ? 37Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet ? 38Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ? 39Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis, 40quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ? 41Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ? Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |