John 8 Latin 1Jesus autem perrexit in montem Oliveti :
2et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
3Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,
4et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
5In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?
6Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
7Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
10Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?
11Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare. 12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. 13Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum. 14Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ; 16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater. 17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. 19Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. 20Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. 21Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. 22Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ? 23Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. 25Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. 26Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. 27Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. 28Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveris Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor : 29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. 30Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. 31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, 32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ? 34Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum. 36Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. 37Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. 39Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. 40Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit. 41Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum. 42Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. 44Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. 45Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. 46Quis ex vobis arguet me de peccato ? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? 47Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. 48Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ? 49Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. 50Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet. 51Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. 52Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. 53Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ? 54Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, 55et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. 56Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. 57Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ? 58Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 59Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |