Job 21 Latin 1Respondens autem Job, dixit : 2Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. 3Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba ridete. 4Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ? 5Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. 6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. 7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ? 8Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. 9Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. 10Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo. 11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. 12Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. 13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. 14Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ? 16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. 17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ? 18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. 19Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. 20Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. 21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ? 22Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ? 23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix : 24viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur : 25alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus : 26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. 27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. 28Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ? 29Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis : 30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. 31Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ? 32Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. 33Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. 34Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ? Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |