Lamentations 5 Latin 1Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. 2Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. 3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. 4Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus. 5Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. 6Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. 7Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. 8Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum. 9In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. 10Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. 11Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. 12Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt. 13Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. 14Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. 15Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster. 16Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus ! 17Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri, 18propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo. 19Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. 20Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ? 21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio. 22Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |